monumenta.ch > Augustinus > 27
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 12, XXVI <<<     >>> XXVIII

Caput XXVII

1 Ita sane Plato minores et a summo Deo factos deos effectores esse voluit animalium ceterorum, ut inmortalem partem ab ipso sumerent, ipsi vero mortalem adtexerent. Proinde animarum nostrarum eos creatores noluit esse, sed corporum. Unde quoniam Porphyrius propter animae purgationem dicit corpus omne fugiendum simulque cum suo Platone aliisque Platonicis sentit eos, qui inmoderate atque inhoneste vixerint, propter luendas poenas ad corpora redire mortalia, Plato quidem etiam bestiarum, Porphyrius tantummodo ad hominum: sequitur eos, ut dicant deos istos, quos a nobis volunt quasi parentes et conditores nostros coli, nihil esse aliud quam fabros compedum carcerumve nostrorum, nec institutores, sed inclusores adligatoresque nostros ergastulis aerumnosis et gravissimis vinculis.
2 Aut ergo desinant Platonici poenas animarum ex istis corporibus comminari, aut eos nobis deos colendos non praedicent, quorum in nobis operationem, ut quantum possumus fugiamus et evadamus, hortantur, cum tamen sit utrumque falsissimum.
3 Nam neque ita luunt poenas animae, cum ad istam vitam denuo revolvuntur, et omnium viventium sive in caelo sive in terra nullus est conditor, nisi a quo facta sunt caelum et terra. Nam si nulla causa est vivendi in hoc corpore nisi propter pendenda supplicia: quo modo dicit idem Plato aliter mundum fieri non potuisse pulcherrimum atque optimum, nisi omnium animalium, id est et inmortalium et mortalium, generibus impleretur?
4 Si autem nostra institutio, qua vel mortales conditi sumus, divinum munus est: quo modo poena est ad ista corpora, id est ad divina beneficia, remeare? Et si Deus, quod adsidue Plato commemorat, sicut mundi universi, ita omnium animalium species aeterna intellegentia continebat: quo modo non ipse cuncta condebat?
5 An aliquorum esse artifex nollet, quorum efficiendorum artem ineffabilis eius et ineffabiliter laudabilis mens haberet?